- AREMBERGA
- AREMBERGAComitatus Imperii, Iuliacensi et Coloniensi regioni vicinus: Unde familiae illustri nomen, quae Marcanae, seu Cliviae veteris, ramus fuit. Huius enim cum praecipuus ramus is esset, cui Clivia, ac deinceps Iuliacensis atque Montana hereditas, cum titulo Ducali, obtigit: Ex Eberhardo Adolphi, qui Margaretae Cliviae maritus atque praefatae lineae auctor fuit, fratre alii rami succrevêre, Arembergius, Bullionius, Lumainius: quorum primus defecit in Margareta, quae Iohanni Barbansonio, ex Lignesia familia (Lignes) nupta, Arembergicum Comitatum eius familiae intulit. Ex eorum filiis Carolus Pr. Comes Arembergae, ab uxore Anna Croviaca, Ducatum Arschotanum, Principatum Cimacensem ac Portianum aliaque nactus est: (denuo duorum Philippi Ducis Arschotani et Alexandri Pr. Cimacensis Pater) Alter Robertus Barbansonios propagavit. Universis vero Ducatûs Arembergensis axioma ab Imperatore collatum est. Alexander praefatus, qui obiit A. C. 1629. ex Magdalena Egmondana, Pater fuit Alberti Ducis Arembergae Principis Cimaci, exstincti A. C. 1648. quô et Clarâ Eugeniâ Arembergiâ agnatâ, genitus est A. C. 1643. Ernestus Princ. Lignesius, Siciliae, nomine Hispanorum Regis, factus Prorex. Idem Spenerus ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.